Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 3: Versus 1

In diebus autem.Praeterit multa, et transit ad praedicationem Joannis.In diebus.Non solum pueritiae annos, sed omnes usque ad praedicationem Joannis comprehendit, id est, cum fere esset triginta annorum. Lucas significantius tempora exprimit: Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris.Praedicans.Manifestavit se qui prius siluerat, baptizando, viam praeparans Domino.In deserto Judaeae.Quia Judaei a Deo deserti erant, quibus necessaria est poenitentia, ut redeant.
(* Traductions européennes)